previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Interim qui frumentis arva praeparare volet, si autumno sementem facturus est, mense Septembri, si vere, qualibet hiemis parte modicos acervos luna decrescente disponat,3 ita ut plani loci iugerum duodeviginti,4 clivosi quattuor et viginti vehes stercoris teneant; et ut paulo prius dixi, non antea dissipet [2] cumulos, quam erit saturus.1Si tamen aliqua causa eum 2tempestivam stercorationem facere prohibuerit, secunda ratio est, ante quam sariat, 3more seminantis ex aviariis pulverem stercoris per segetem spargere; si et is non erit, caprinum manu iacere atque ita terram sareulis permiscere. Ea res laetas segetes reddit. Nec ignorare colonos oportere reor,4sicuti refrigescere agrum, qui non stercoietur, ita peruri, si nimium stercoietur, magisque conducere 5 6 7 8 9 10 11 12 [p. 202] agricolae frequenter id potius quam immodice facere. [3] Nee dubium quin aquosus ager maiorem eius copiam, siccus minorem desideret, alter quod adsiduis umoribus rigens hoc adhibito regelatur, alter quod per se tepens siccitatibus hoc13adsumpto largioribus14torretur;15propter quod nec deesse ei talem materiem [4] nec superesse oportet. Si tamen nullum genus stercoris suppetet, multum proderit fecisse quod Marcum Columellam patruum meum, doctissimum et diligentissimum agricolam, saepe numero usurpasse memoria repeto, ut sabulosis 16locis cretam ingereret, cretosis ac nimium densis sabulum, atque ita non solum segetes laetas excitaret verum etiam pulcherrimas [5] vineas efficeret. Nam idem negabat stercus vitibus ingerendum, quod saporem vim corrumperet, melioremque censebat esse materiam vindemiis exuberandis congesticiam vel de vepribus vel denique aliam quamlibet arcessitam et advectam humum. Iam vero et ego reor, si deficiatur omnibus rebus agricola, lupini certe praesidium expeditis-simum non deesse; quod cum exili loco 17circa Idus Septembris sparserit et inaraverit idque tempestive vomere vel ligone succident, vim optimae stereorationis [6] exhibebit. Succidi autem lupinum sabulosis locis oportet, cum secundum florem, lubricosis, 18eum tertium egerit.Illic, dum tenerum est, con- 19 20 21 22 23 24 [p. 204] vertitur, ut celeriter ipsum putrescat permisceaturque gracili solo; hic iam robustius, quod solidioris glaebas diutius sustineat et suspendat, ut eae solibus aestivis vaporatae resolvantur.

1

2

3

4

5 repositum ... esse om. SA.

6 res om. SA.

7 disputat SA.

8 duo et viginti R: duodecim Gesn.

9 arturus SA: araturus Schn., praeeunte Pontedera.

10 eum om. R, edd. plerique.

11 sarias R: seras Schn.

12 oportere (reor s. re scr. man. alt. S) SAR: oportet edd. ante Lundström.

13

14

15

16

17

18

19 ad hoc 5.4.

20 largiore R, et vulgo ante Lundstrōm.

21 tolleretur SA.

22 pabulosis SA.

23 sola SA: solo Schn.

24 lubricosis SA, Lundstrōm: rubricosis R, et vulgo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (6 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: